Codex Theodosianus 8.11.3
inscriptio IMPPP․ VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA․ AD MAMERTINUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.8.11.3 Si quando faustorum nuntiorum gaudia provincialibus intimantur quotiensque quid per terrarum orbem disseminatur, seu militum illustres victoriæ seu strages hostium aut nostri triumphi perferuntur vel hi quos geremus aut deferimus consulatus, nulli publica distributione et arbitrio iudicis munera, quæ vocant sportulas, deputentur․ Ceterum si quis iudicum vim decretorum nostrorum violaverit, eius rei, quæ viritim distributa fuerit et coacta, duplicem poenam subibit aut officium quoque, quod ei paruerit, in quattuor partibus multa exaggerata constringat․ Honorati vero et urbibus suis eminentes ex arbitrio suo, quantum mens tulerit, largiantur.
subscriptio MISSA A P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O DIE ID․ FEB․ MED (IOLANO) VALENTINIANO NB․ P․ ET VICTORE V․ C․ CONSS․ (369 [365?] Febr․ 13).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
