Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 8.11.1

NE QUID PUBLICÆ LÆTITIÆ NUNTII EX DESCRIPTIONE VEL AB INVITIS ACCIPIANT

inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA․ AD EUGRAMMIMUM.

CT.8.11.1 Cum anni exordia certis inchoanda consulibus nuntiantur, a tenuioribus, sportulæ specie, conlationis necessitas separetur, ne scilicet discriptione facta pro capitatione aut iugatione quicquam isdem veluti legitimi muneris exprimatur.

CT.8.11.1.1 Iubemus tamen, ut viri per provincias emerito iam honore pollentes, præterea curiales, quos his gradus honore et in collationibus honestate functionis convenit esse finitimos, arbitratu suo tribuant, quantum putaverint largiendum: porro tenuioribus ab hac sorte iniuriosæ necessitatis alienis,

CT.8.11.1.2 quod quidem interdicti severitate fieri vetamus in posterum, ut rectores provinciarum vicenis auri lib (ris) , porro officia quadragenis constituamus esse multanda, si quicquam pauperes hac adscriptione præbuerint vel his extorqueri quicquam passi fuerint aut æque, quos contra vetitum fecisse cognoverint, taciturnitate alicuius dissimulationis aboleverint.

subscriptio DAT․ XVII KAL․ IAN․ CONST (ANTINO) P (OLI) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS․ (364 Dec․ 16).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑