Codex Theodosianus 8.1.7
inscriptio IMP․ IULIANUS A․ SECUNDO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.8.1.7 Quamquam præcedente iussione omnes numerarios condicionales esse præcepimus, tamen etiamnunc eos, qui sumpserint chartarum notitiam et in eodem officio erunt, condicionales esse iubemus, ut scientes nullo se privilegio esse munitos ac facile per tormenta fraudium suarum tutelas detegi posse, nihil committant in damna rei publicæ.
subscriptio DAT․ KAL․ MART․ MAMERTINO ET NEVITTA CONSS. (362 Mart․ 1).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
