Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.8.5

DE METATIS

inscriptio IMPP․ ARCADIUS ET HONORIUS AA․ HOSIO MAG (ISTRO) OFFICIORUM.

CT.7.8.5 In qualibet vel nos ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate summota duas dominus propriæ domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones, ut in tres domu divisa partes primam eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam voluerit exequatur, tertia domino relinquenda․ Plenum enim æquitate atque iustitia est, ut qui aut successione fruitur aut empto vel extructione gaudet electam præcipue iudicio suam rem teneat et relictam.

CT.7.8.5.1 Ergasteria vero, quæ mercimoniis deputantur, ad prædictæ divisionis iniuriam non vocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitantium iniuria defensata solis dominis conductoribusque deserviant․ sane si stabulum, ut adsolet, militari viro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione providerit, pro animalium numero vel domus qualitate deputabitur.

CT.7.8.5.2 Inlustribus sane viris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus ea dumtaxat condicione servata, ut alter ex his quilibet quive maluerit divisionem arbitrii æquitate faciat, alter eligendi habeat optionem.

CT.7.8.5.3 Et firmissimum perpetuo quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt præditi dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri vero militia sciant se esse privandos, si generale præceptum amplius usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate violaverint.

subscriptio DAT․ VIII ID․ FEB․ CONST (ANTINO) P (OLI) HON (ORIO) IIII ET EUTYCHIANO CONSS. (398 Febr․ 6).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑