Codex Theodosianus 7.4.34
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEODOSIUS AA․ CONSTANTIO MAG (ISTRO) MIL (ITUM) .
CT.7.4.34 His scholaribus, quibus laboru (m) intuitu regendos numeros dederimus, de æra (riis) annonis singulos solidos per opinatores, caballa (tio) nis quoque rationem pro administrato tempore d (e) bitam, quando militibus erogatur, sine mora præb (eri) oportet, vel, si quis eorum antequam accipiat in fat (a) concesserit, quod ex utraque causa ei debebatur, heredibus eius restitui.
subscriptio DAT․ XIII KAL․ DEC․ CONSTANTIO ET CONSTANTE VV․ CC․ CONSS. (414 Nov․ 19).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
