Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.4.24

DE EROGATIONE MILITARIS ANNONÆ

inscriptio IMPP․ ARCADIUS ET HONORIUS AA.

CT.7.4.24 Excellentia tua erogationis per susceptores factæ modum quantitati brevium conferri perficiat, ita ut, ex quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac si quod amplius actuarios vel optiones accepisse constiterit, quam brevium datorum scriniis nostris veritas contin (et) , memorati in duplum reddere compellantur, susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus isdem erogasse monstraverint․ Nam ad illustres quoque mag (istros) utriusque mil (itiæ) sacri apices cucurrerunt, quibus provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a susceptoribus erogatio celebretur.

subscriptio dat․ viii kal․ april․ constantinopoli honorio a․ iiii et eutychiano v․ c․ conss․ (398 Mart․ 25).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑