Codex Theodosianus 7.23.1
inscriptio IMPPP․ VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA․ AD PROBUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.7.23.1 Quicumque honorariis codicillis habetur ex comite, tres protinus equos, qui digni sunt comprobari, curet offerre, quicumque autem eodem ex præside factus indulto, duos pari devotione mox tradat․ ita enim promptius instruitur usus armorum․ Quod munus in posterum ea lege novetur, ut quinto quoque anno, hoc est magis aliquando quam sæpe, similis recurrat exactio.
subscriptio DAT․ VIII ID․ IUN․ SIRMIO VALENTINIANO NOBILISSIMO PUERO ET VICTORE CONSS. (369 Iun․ 6).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
