Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.22.5

DE FILIIS MILITARIUM APPARITORUM ET VETERANORUM

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ ABLAVIO P (RÆFECTO) P (RÆTORIO) .

CT.7.22.5 Veteranorum filii vel eorum, qui præpositi vel protectores fuerunt, vel ceterorum, qui quemlibet gradum militiæ tenuerunt, si invalidi et inbecilli sint, curiis adgregentur, ita ut re familiari gaudentes et inaptos militiæ curiarum societati coniungas․ Quod etiam nos fecimus sub conspectu nostro his, quos deliciosis nutrimentis enervatos esse perspeximus․ Qui igitur ex his patresfamilias sunt et idonei functionibus publicis, eligantur ad augendum curialium numerum, singularum civitatum ordinibus commonendis, ut quos norunt idoneos nominare non dubitent præter eos, quos vigor et fortitudo defendendæ rei publicæ idoneos facit․ Nam et duces singulorum limitum convenimus, ne deinceps veterani filius inutilis sacramento cingatur․ eos etiam, qui iam probati sunt, diligenter inspiciant, ut qui minus idonei repperiuntur sacramento soluti ad gravitatem tuam mittantur.

subscriptio DAT․ ET PROPOSITA ID․ NOV․ DALMATIO ET ZENOFILO CONSS․ (333 Nov․ 13).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑