Codex Theodosianus 7.20.3
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD UNIVERSOS VETERANOS.
CT.7.20.3 Veterani iuxta nostrum præceptum vacantes terras accipiant easque perpetuo habeant immunes, et ad emenda ruri necessaria pecuniæ in nummo viginti quinque milia follium consequantur, boum quoque par et frugum promiscuarum modios centum․ Qui autem negotii gerendi habuerit voluntatem, huic centum follium summam inmunem habere permittimus․ præter hos ergo, qui vel domicillis vel negotiis detinentur, omnes, qui vacatis et nullum negotium geritis, ne inopia laboretis, ad hoc remedium debetis concurrere.
subscriptio DAT․ III ID․ OCT․ CONSTANTINOP (OLI) CONSTANTINO A․ VI ET CONSTANTINO CÆS․ CONSS. (320 Oct․ 13).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
