Codex Theodosianus 7.20.2
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A.
CT.7.20.2 Cum introisset principia et salutatus esset a præfectis et tribunis et viris eminentissimis, adclamatum est: Auguste Constantine, dii te nobis servent: vestra salus nostra salus: vere dicimus, iurati dicimus․ Adunati veterani exclamaverunt: Constantine Aug, quo nos veteranos factos, si nullam indulgentiam habemus? Constantinus A․ dixit: magis magisque conveteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere․ Victorinus veteranus dixit: muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur․ Constantinus A․ dixit: apertius indica; quæ sunt maxime munera, quæ vos contumaciter gravant? universi veterani dixerunt: ipse perspicis scilicet․ Constantinus A․ dixit: iam nunc munificentia mea omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit, ne quis eorum nullo munere civili neque in operibus publicis conveniatur neque in nulla collatione neque a magistratibus neque vectigalibus․ in quibuscumque nundinis interfuerint, nulla proponenda dare debebunt․ Publicani quoque, ut solent agentibus super compellere, ab his veteranis amoveantur; quiete post labores suos perenniter perfruantur.
CT.7.20.2.1 Fisco nostro quoque eadem epistula interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret, sed liceat eis emere et vendere, ut integra beneficia eorum sub sæculi nostri otio et pace perfruantur et eorum senectus quiete pos[t] labores perfruatur.
CT.7.20.2.2 Filios quoque eorum defendant decertationes, quæ in patris persona fuerunt, quosque optamus florescere sollicitius, ne si contumaces secundum eosdem veteranos comprobari potuerint, decimentur his sententiis, cum præsidali officio adiungentur․ Probabilius iussionem meam curabunt ergo stationarii milites cuiusque loci cohortis, et parentes eorum desperationem, et ad sanctimoniam conspectus mei sine ulla deliberatione remittere, ut sint salvi, cum senuas consecuntur poenas indulgentiæ.
subscriptio DAT․ KAL․ MART․ IN CIVITATE VELOVOCORUM CONSTANTINO AUG․ VI ET CONSTANTINO CÆS․ CONSS (320 [?] Mart․ 1).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
