Codex Theodosianus 7.20.13
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEODOSIUS AA․ STILICHONI COMITI ET MAGISTRO UTRIUSQUE MILITIÆ.
CT.7.20.13 Oportet inter eos, qui ambitu ac suffragiis ad tribunatus præpositurasque perveniunt, et eos, qui labore periculis atque ordine militiæ decurso huiusmodi dignitates acceperint, esse discretionem․ Quare inmunes eos haberi decernimus, qui militiæ prærogativa, ut dignum est, ad tribunatum præposituramve perveniunt․ Conmonendi autem sunt comites et duces militum, ut et ipsi eos relevatos esse cognoscant neque aliquid hoc nomine ab his flagitandum․ de quibus ad omnes militares iudices paria scripta direximus.
subscriptio DAT․ XI KAL․ APRIL․ ROMA HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA․ CONSS. (409 [407] Mart․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
