Codex Theodosianus 7.18.8
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA․ AD FLAVIANUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.7.18.8 Quisquis desertorem vel a se receptum vel in suo latitantem cognoscit, nisi eum ex die publicati huius edicti intra duos menses adhibita inquisitione correptum ordinario iudici offerre curaverit, detectus in crimine pro qualitate ordinis atque personæ incurrat in legem․ Et si quidem potuerit corporali iniuriæ subiacere, servata ex iure substantia et fustibus coerceatur vel metallo operi publico deputetur et nonnumquam se ulterius erigente censura exilio perpetuæ relegationis plectatur․ Quod si eiusmodi fortasse fuerit, ut iniuria corporali intuitu generis aut honoris excipiatur, non procrastinata auctoritate sententiæ per singula capita eorum, quos contra interdictum retinere atque occultare non timuit, denos iuniores maxime idoneos militiæ offerat aut quinquaginta pondo argenti restituat.
CT.7.18.8.1 Quod si procurator possessionis sive actor vel etiam colonus latebram desertori domino ignorante præstiterit, detectus in crimine capitali supplicio mancipetur․ ceteros quoque similis conscientiæ exemplum triste deterreat illorum: tantummodo probationibus evidenter ostensis innoxiis relinquatur habitatio, quos iam dudum fiscus adæravit.
CT.7.18.8.2 Oblati autem iudicibus, nisi in contigua quacumque provincia vel tuæ præstantia potestatis vel ii dumtaxat ordinis militaris vir, qui possint de capite eorum ferre sententiam, degere videbuntur, interrogati et severitati necessariæ subiaceant et ad sinceritatem tuam per ordinarii iudicis exsecutionem vel officia rectoris dirigantur cum prosecutione.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ III KAL․ MART․ MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS․ (383 [391?] Febr․ 27).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
