Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.18.4

DE DESERTORIBUS ET OCCULTATORIBUS EORUM

inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VALENTINIANUS ET THEODOSIUS AAA․ AD SYAGRIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.7.18.4 Si quis latebram præbuerit desertori, possessionis, in qua latuerit, amissione multatus etiam graviorem sententiam pertimescat․ Porro actorem flammis subiciendum esse non dubitet, qui in perniciem fortasse domini aut sceleris participatione confovit aut dissimulatione neglexit.

CT.7.18.4.1 At vero si desertorem servus prodiderit, libertate donetur; si mediocris loci ingenuus, immunitate potiatur.

CT.7.18.4.2 eque solum eos loquimur, qui proxime signis felicibus adplicati militiæ rudimenta timuerunt, verum qui stipendiis militaribus degenerem latebram præbuisse monstrantur.

CT.7.18.4.3 Desertor autem habebitur, quisquis belli tempore aberit a signis․ Horum qui sponte processerit, peccati anterioris supplicium non timebit․ sin vero flagitiosa ignavia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, invigilantibus forinsecus quoque officiis publicis, ubicumque correptus severitati iudicis offeratur, degeneri morte gladium subiturus.

CT.7.18.4.4 Si autem rector provinciæ propositam severitatem vel gratia vel dissimulatione distulerit, patrimonii atque existimationis damno subiciatur et in officii primores capitaliter vindicetur.

subscriptio P (RO) P (OSITA) ID․ IUL․ ROM (Æ) GRATIANO V ET THEODOSIO I AA․ CONSS․ (380 Iul․ 15).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑