Codex Theodosianus 7.18.1
inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA․ EDICTA PRO PER ITALIAM ET ALPES.
CT.7.18.1 Unusquisque, apud quem desertor fuerit deprehensus, si plebeiæ et humilioris condicionis est, metalli se sciat supplicio puniendum, qui autem superioris cuiuscumque loci dignitatisve sit, media se bonorum parte cognoscat esse multandum․ In hac poena sit et officium uniuscuiusque iudicis, quod forte desertores in consortio sui probatos habet nec eos prodit.
subscriptio DAT․ VII KAL․ APRIL․ MEDIOLANO VALENTINIANO ET VALENTE AA․ CONSS․ (365 Mart․ 26).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
