Codex Theodosianus 7.16.3
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEODOSIUS AA․ EUSTATHIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.7.16.3 Saluberrima sanctione decrevimus, ne merces illicitæ ad nationes barbaras deferantur, et quæcumque naves ex quolibet portu seu litore dimittuntur, nullam concussionem vel damna sustineant, gestis apud defensorem locorum præsente protectore seu duciano, qui dispositus est, sub hac observatione confectis, ut, et ad quas partes navigaturi sunt et quod nullam concussionem pertulerunt, apud acta deponant: quorum authenticum nauclerus sive mercator habebit scheda apud defensorem manente.
subscriptio DAT․ XIIII KAL․ OCT․ CONSTANTINOPOLI D․ N.THEODOSIO A․ VIIII ET QUI FUERIT NUNTIATUS․ (420 Sept․ 18).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
