Codex Theodosianus 7.15.2
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEODOSIUS AA․ ASCLEPIODOTO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O ET CONS (ULI) ORDINARIO.
CT.7.15.2 Quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicavit antiquitas․ quod si ulterius vel privatæ condicionis quispiam in his locis vel non castellanus miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur.
subscriptio DAT․ NON.MART․ CONST (ANTINO) P (OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS․ (423 Mart․ 7).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
