Codex Theodosianus 7.13.7
inscriptio IMPPP․ VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA․ AD MODESTUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.7.13.7 Tironum præbitio in patrimoniorum viribus [ po ]tius quam in personarum muneribus collocetur, ut proto..․ munus, quod provinciarum interna depascitur, ab imis, [ ut ] dicitur, radicibus eruatur․ Nam inter reliqua vitia hæc duo vel maxime intolerabilia iudicamus, quod aurum sæpe pro corporibus inmane deposcitur atque advenarum coemptio iuniorum insolentius quam convenit æstimatur․ contra hæc sane reperta est et facilitas et commoditas exigendi, cum neque excusari quisquam poterit, ut ante privilegio consueta fuerat hominis vindicatio, nec ullus, qui relevandus fuerit, perpetuæ ingravationi addici.
CT.7.13.7.1 Illud etiam similiter definitum est, ut ii tantum a consortibus segregentur, quorum iugatio ita magna est, ut accipere non possit adiunctum, cum pro suo numero in exhibendo tirone solus ipse respondeat․ inter quos vero possessionis exiguæ necessitas coniunctionem postulat, functionis annorum et præbitionis vicissitudo servetur, quippe ut senatores ceterique, qui primo anno et suo et consortis nomine tironem dederint, insequenti vice habeantur immunes illique in præbitione succedant, a quorum conventione fuerit ante cessatum․ quem ordinem, cum corpora postulantur, conveniet custodiri․ sin vero aurum fuerit pro tironibus inferendum, unumquemque pro modo capitationis suæ debitum redhibere oportet.
CT.7.13.7.2 Ne aliquid dubium relinquatur, et solidorum numerum, qui temonario inferendus est, designamus, ut, sive senator honoratus principalis decurio vel plebeius tironem suo ac sociorum nomine ex agro ac domo propria oblaturus est, ita se a coniunctis accepturum solidos noverit, ut integri pretii modus in triginta tantummodo et sex solidis colligatur, ut deducta portione, quæ parti ipsius competit, reliquum consequatur, sex tironi gratia vestis ac sumptuum præbiturus.
CT.7.13.7.3 Ipsorum etiam, qui militaturi sunt, privilegiis accedentibus facilius devotio provocatur, videlicet ut universi, qui militaria sacramenta susceperint, eo anno, quo fuerint numeris adgregati, si tamen in suscepto labore permanserint, inmunes propriis capitibus mox futuri sint․ Conpletis vero quinque annorum stipendiis qui comitatensibus numeris fuerit sociatus, patris quoque et matris nec non et uxoris suæ capitationem meritis suffragantibus excusabit․ Ii vero, qui in ripa per cuneos auxiliaque fuerint constituti, cum proprio capite uxorem suam tantum post quinque annos, ut dictum est, præstent inmunem, si tamen eos censibus constiterit adtineri․ Et quia publica utilitas quoque cogitanda est, ne sub hac indulgentia insertæ capitationis numerus minuatur, ex incensitis adque adcrescentibus in eorum locum, qui defensi militia fuerint, alios præcipimus subrogari.
subscriptio DAT․ IIII NON․ IUN․ ANTIOCHIÆ POST CONSULATUM GRATIANI A․ III ET EQUITII VIRI CLARISSIMI. (375 Iun․ 2).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
