Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.13.6.pr

DE TIRONIBUS

inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA․ AD MODESTUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.7.13.6 Si oblatus iunior fuerit, qui censibus tenetur insertus, ex eo tempore, quo militiæ sacramenta susceperit, proprii census caput excuset ac, si quinquennii tempus fida obsequii devotione compleverit, uxoriam quoque capitationem merito laborum præstet inmunem, ea scilicet servanda ratione, ut, quam sibi uxorem copulaverat affectu et in priore lare derelictam memorarit, improbata census sarcinam sustineat.

CT.7.13.6.1 Nullus vero tironem vagum aut veteranum possit offerre, cum ad spontaneam singuli militiam propositæ inmunitatis commodis invitentur․ Circa eos enim legis iubemus valere beneficium, qui indigenas atque ipsius provinciæ finibus innutritos vel adfixos censibus vel adcrescentibus suis obtulerint iuniores; neque enim convenit [ il ]lum inmunitate gaudere, qui vana oblatione vagi atque fugitivi vel veterani filii statum futuræ conventionis inviserit.

CT.7.13.6.2 Quod hactenus decernimus custodiri, ut oblatus numerus ex adcrescentibus primitus reparetur ac, si compensatio non potuerit convenire neque ex minoribus modus, qui oblatu[ s ] fuerit, quiverit reparari, ita demum de publicis fascibus hi, qui ex superfluo veniunt, eximantur.

subscriptio DAT․ XIIII KAL․ OCT․ HIEROPOLI VALENTINIANO ET VALENTE III AA․ CONSS․ (370 Sept․ 18).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑