Codex Theodosianus 7.11.1
inscriptio IMPPP․ ARCADIUS, HONORIUS ET THEODOSIUS AAA․ ANTHEMIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.7.11.1 Omnem vel ex pristini severitate decreti vel ex hoc sacro præcepto, quod sub eadem poena profertur, inquietudinem a curiis et civitatibus præcipimus prohiberi nec ullas privatas ab his succendi balneas ad tribunorum sive ad minorum comitum usus, sed illustribus tantum viris comitibus ac magistris militum, si tamen id voluerint, concessum esse cognoscant hoc ministerium.
subscriptio DAT․ V KAL․ DEC․ CONST (ANTINO) P (OLI) ARCADIO A․ VI ET PROBO V C CONSS․ (406 Nov․ 27).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
