Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.10.1

E QUIS IN PALATIIS MANEAT

inscriptio IMPPP․ ARCADIUS, HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD ANTHEMIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.7.10.1 Nulli manendi intra palatia nostra in qualibet civitate vel mansione facultas pateat, sed ea provinciarum rectores et vicarios inl (ustris) simæ præfecturæ per dioeceses, quas sortiti sunt, maneat cura, ut ab eorum usurpatione, qui in his transeuntes manere consueverant, sacræ domus serventur inmunes, et eorundem provisione nulla neglegentia vel senio quatiantur.

CT.7.10.1.1 Quod nisi omni instantia fuerit observatum, triginta libras a vicariis, XX a consularibus seu præsidibus totidemque ab eorum officiis multæ nomine profligentur, ita ut ne curiales quidem a condemnatione se cognoscant inmunes futuros.

CT.7.10.1.2 Ii quoque, qui huiusmodi sibi mansionem prava temeritate præsumpserint, si vel dignitate aliqua vel fortunis nituntur, XX librarum auri condemnationi subiaceant: qui humilioris fortunæ sunt, exilio tradantur.

CT.7.10.1.3 Equos sane non nostros ab stabulis prohiberi palatiorum supervacuum iudicamus.

subscriptio DAT․ VI ID․ IUL․ ANCYRÆ STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS. (405 Iul․ 10).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑