Codex Theodosianus 7.1.ult
inscriptio [ IMPP․ ARCADIUS ET HONORIUS ] AA․ STILICHONI MAG (ISTRO) MIL (ITUM) .
CT.7.1.18 Contra publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros transferri․ sciant igitur comites vel duces, quibus regendæ militiæ cura commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros militem transferri non licere, sed ne de ipsis quidem pseudocomitatensibus legionibus seu de ripariensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum transferendi militem copiam adtributam, quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad unumquemque convenit devenire․ Quod si qui contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se noverint exigendas.
subscriptio DAT․ XIIII KAL․ APRIL․ MED (IOLANO) STILICHONE ET AURELIANO CONSS․ (400 Mart․ 19).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
