Codex Theodosianus 7.1.7
inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA․ IOVIO MAGISTRO EQUITUM ET PEDITUM.
CT.7.1.7 Plures de diversis numeris ante impleta stipendia ad indebitos honores suffragiorum ambitione perveniunt․ sive igitur eos purpuram adorasse constabit sive excepisse aliquas dignitates, eo quem ceperint honore solvantur, ita ut, qui ceteros in labore positos festina cupiditate transierint, nec testimonium quidem emeriti laboris accipiant․ Quod si aliquibus fortasse rationibus adtinentur impliciti, ad eos numeros, de quibus [ per am ]bitionem exierant, revertantur.
subscriptio DAT․ PRID․ KAL․ IUN․ MED (IOLANO) VALENTINIANO ET VALENTE AA․ CONSS. (365 Mai․ 31).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
