Codex Theodosianus 7.1.5
inscriptio IMPP․ VALENTINIANUS ET VALENS AA.
CT.7.1.5 Eorum liberos, qui armis inhæserunt, ad usum bellicum et castra revocantes [ ei ]s quoque eorum stipendiorum copiam deferemus, qui alterius gradus militia salutarem maxime rei publicæ operam persecuntur․ Quod si quosdam aut inbecillitas valitudinis [ a ]ut habitudo corporis aut mediocritas proceritatis ab armatæ militiæ con[ d ]icione submoverit, eos iubemus in officiis ceteris militare․ Nam si post definitam a nobis ætatem ignobile otium adamaverint, curiis obnoxii erunt sine controversia pro virium qualitate, ita ut ii, quos debilitas fortuita aut morbus et corporis valitudo confecta ita enervaverit, ut ad usum castrorum militiæque idonei esse non possint, vacationem perpetuam depulsis curialium munerum sollicitudinibus consequantur․ et cetera.
subscriptio DAT․ III K․ MAI․ HADRIANOP (OLI) DIVO IOVIANO AT VARRONIANO CONSS․ (364 Apr․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
