Codex Theodosianus 7.1.4
inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ AD CRETIONEM V (IRUM) C (LARISSIMUM) C (OMITEM) .
CT.7.1.4 Quamvis omni tempore opera dari debuerit, ne sacramentis militaribus spretis otio traderentur qui nec stipendiorum numero nec contraria corporis valetudine quiete perfrui debent, tamen prudentiæ tuæ prosecutione admissa, quæ apud nos verbis facta est, præcipimus, ut, qui ante stipendia emensa vel integra corporis valetudine otio mancipati sunt, restituantur pristinis numeris.
subscriptio DAT․ V KAL․ IUL․ SERGIO ET NIGRINIANO CONSS․ (350 Iun․ 27).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
