Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 7.1.17

DE RE MILITARI

inscriptio IMPP․ ARCADIUS ET HONORIUS AA․ ROMULIANO P (RÆFECTO) U (RBI) .

CT.7.1.17 Si qui miles ex his, qui præsentes divino obsequio nostræ clementiæ deputati sunt et qui in hac esse urbe præsente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris vel legionibus sunt, repertus fuerit vel sibi vacans vel alieno obsequio contentus, nobis ilico nuntietur, ita ut conscii, qui talium præsentiam non præbuerint, viginti libras auri sciant esse se multandos.

CT.7.1.17.1 Sin vero quisquam missus a numero vel a tribuno ad comitatum serenitatis nostræ pervenerit, ilico se viris illustribus comitibus offerre festinet et causas (p) rofectionis exponat, ut et responsum cæleste me (re) atur et citam remeandi accipiat facultatem.

subscriptio DAT․ KAL․ FEB․ CONST (ANTINO) P (OLI) HONORIO A․ IIII ET EUTYCHIANO CONSS. (398 Febr․ 1).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑