Codex Theodosianus 6.9.2
inscriptio IMPPP․ GRA (TI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ RESTUTO P (RÆFECTO) U (RBI) ․ POST ALIA:
CT.6.9.2 Qui exquæsturæ honore aut efficaci magis (te) rio aut comitiva utriusque ærarii nostri attonito sp (len) dore viguerunt, adclamatione excipiantur solita, n (ec) prætereantur ut incogniti atque, ut non æquand (i il) lis, qui gesserint præfecturas, sed eo observentur c[ ul ]tu omni coetu omnique conventu․ Neque enim inpar est (ra) tio meriti, etiamsi intervenit dilatio ulla.
CT.6.9.2.1 Quoniam cohærent is dignitatibus, quæ isdem iure debentur, intersit aliquid inter tempora magistratuum vitamque privatam; actus depositi dignitas pares eos viros præstet atque honore consimiles․ Quid enim in his quattuor dignitatibus non ex congrua diversitate putemus esse conmune? Quod cum ita sit, hos viros haberi volumus, non ut qui meruerint tantum, sed quasi qui gesserint præfecturas, cum non privilegiis temporis præferantur, sed honoris æqualitate lætentur.
subscriptio DAT․ VIII KAL․ IUN․ THESSALONICÆ GRATIANO V ET THEODOSIO I AA․ CONSS․ (380 Mai․ 25).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
