Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.4.25

DE PRÆTORIBUS ET QUÆSTORIBUS

inscriptio IMPPP․ GRA (TI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD SENATUM.

CT.6.4.25 Prætores quattuor vobis tot addimus, quot fuerunt․ Prima igitur, patres conscripti, Constantiniani et Constantiani nominis est prætura; Theodosianum enim et Arcadia num prætores primis prætoribus addidistis․ Veteres triumphalem prætorem bellicæ felicitatis causa reppererunt; nos iniunximus Augustalem․ His omnibus honorum insignibus Romani nominis prætura sociatur; huic sociavimus laureatum.

CT.6.4.25.1 Constantiniana et Constantiana prætura per duos danda libris argenti mille, Theodosiana vero et [Arcadiana item libris] argenti mille, triumphalis vero et Augustalis libris argenti quadringentis et quinquaginta, Romana vero et laureata libris argenti ducentis et quinquaginta peragantur, ita tamen, ut ad unamquamque præturam convenien[tis] summæ medietas a singulis, ut iam diximus, con[fe]ratur ac bini posthac incipiant agnoscere, quod s[in]guli antea transigebant.

subscriptio DAT․ X KAL․ NOV․ CONST (ANTINO) P (OLI) RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS. (384 Oct․ 23).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑