Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.4.22

DE PRÆTORIBUS ET QUÆSTORIBUS

inscriptio [ IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, VALENS ET GRA (TIA) NUS AAA .] AD SENATUM.

CT.6.4.22 Ante X annos cuiuslibet editionis præ[to]rem nominari et intra quinque menses designatum iussimus conmoneri, ut aut editurus præstet adsensum aut, si præferet contrariam voluntatem, futuri examinis iudicium non moretur.

CT.6.4.22.1 Nam intra septem menses adcelerandæ cognitionis terminus constitutus dilationis licentiam imperio fundatæ definitionis excludit․ nec enim allegationibus cuiusquam ulla poterit esse reparatio per ignaviam, si silentii pigrioris definitum tempus fuerit evolutum, si posthabita taciturnitate seræ voluerit merita defensionis ostendere.

CT.6.4.22.2 Decem vero auri libras ab universo officio per singulas nominationes iubemus inferri, si designatus prætor intra quinque menses nulla fuerit admonitione conventus: ita ut cum præfecto urbi electi ex ordine candid[ a ]to, cum allegationes suas prætor nominatus exp[ o ]nit, suscipiant officium, audirique singulos cupim[ us ] patienter, et, si admittenda sunt quæ dicuntur, ar[ bi ]trio iustitiæ vindicari, sin vero inanis probatur a[ dser ]tio, improbas voces severioris sententiæ auctor[ita]te compesci․ Disceptandi ergo moderatio cuncta co[ n ]ponat; cesset potentia ac similiter ambitionis patro[ ci ]nium repellatur: nullum inique temporibus nostris [ a ] quoquam vel opprimi patimur vel defendi.

CT.6.4.22.3 Quo[ d si ] quisquam iudicum hæc præcepta transscenderi[ t ] vel novæ præsumptionis insania, quæ sunt san[ c ]tionibus consecrata, violarit, ut hostis publicus at[ que ] expugnator utilitatis inventæ contra senat[ us ] consulta importuni furoris temeritate congredi[ etur ], et arbitrio nostro et vestro iudicio notam perpe[ trati ] criminis sortietur; similis culpæ insimulatione [ plec ]tendis, qui cum eodem residentes propriæ no[ bilita ]tis obliti adulantis gratiæ turpissimam præt[ exe ]rint vilitatem․ nec sane fas erit huiuscemodi reis veniam relaxari, qui per patrocinia iudicum distrahentes et senatus temptaverint infamare collegium et sub auctione vendiderint ius romanum.

CT.6.4.22.4 Nominatores autem prætorum iudices esse non patimur, qui, dum arbitrium suum cupiunt adprobari, insolentius aliquid, quam moderatio patitur, sui contemplatione decernunt.

CT.6.4.22.5 Si quem vero ex nominatis prætoribus pro huius auctoritate gravior condemnatio sauciaverit, ab editionis eum placet onere submoveri, duabus, videlicet existentibus causis, quod vel erogationi idoneus [ es ]se non valeat vel suscipere qui culpam meruit non [ d ]ebeat dignitatem․ Cavendum est autem, ne sub hac per[ m ]issione concessa etiam illis, qui levi fuerint emen[d]atione correcti, huiusce patrocinii gratia deferatur, [ c ]um his utique tantum debeat provideri, quos gravissimi dispendii mole fatigatos subitum pondus obpressit․ Quod si probabilis fuerit et iusta conquestio, relevatæ necessitatis gratiam consequatur.

subscriptio DAT․ V ID․ [ I ]UN․ VAL (ENTINI) ANO ET VALENTE IIII AA․ CONSS. (373 Iun․ 9)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑