Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.4.15

DE PRÆTORIBUS ET QUÆSTORIBUS

inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ AD SENATUM

CT.6.4.15 Meministis profecto, patres conscripti, nec ullius temporis avellet oblivio, quod facundus ex proconsule et Arsenius ex vicariis prætorum insignibus splenduerunt, nec quisquam horum putavit esse præturam intra propriam dignitatem․ Quid autem illustrius his repperitur exemplis? Debuerat profecto res ista, debuerat alios etiam conmonere proconsulari ac vicariæ præfecturæ præditos potestate non esse præturam minorem propriis meritis․ Oportuit adpeti splendidos fasces, decuit tanti nominis gloriam concupisci, nec aliquem omnino fas erat nominationibus reluctari, quas nec ratio prohibet et exempla confirmant․ A vobis ergo prætores placuit designari et vestro eligi arbitrio iussimus, qui susc[ ipiant ] fasces editionibus operam præbituri, nec ad notit[ iam nos ]tram præfective prætorio clarissimi viri super n[ omi ]nationibus ullis referri.

subscriptio DAT․ XI KAL.IUN․ SIRMIO EUSEB[ IO ET ] HYPATIO CONSS. (359 Mai․ 22)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑