Codex Theodosianus 6.4.13
inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ AD SENATUM
CT.6.4.13 Ex quinque prætoribus, qui sollem[ niter ] designati editionem celebrare consuerunt, tr[ es nu ]mero editionis necessitati et populi voluptatibus [operam] dent, duo vero argentum inferant eiusdem urbis [ fabri ]cis provida ratione profuturum․ Namque Constan[ tini ]ana, quæ prior est, ita deputari fabricis deb[ et, ut mille ] libras argenti prætor expendat; Flavialis vero, [ quæ ] tertia est, quingentas operibus eiusdem urbis exh[ ibeat ].
CT.6.4.13.1 Quod si qui ex his, qui prætores fuerint designa[ ti, ad e ]ditionem subeundam venire non potuerint vel ætate v[ el æ ]gritudine retardati, cum pondere, [ sicut ] nobis moderantibus conditum est, ad officium [ præ ]fecti urbi procuratorem debebunt ilico dest[ inare ], scilicet ut sub eius præsentia opus, quod ex e[ o pondere ] coeptum fuerit, construatur, hac pollicita[ tione ] dumtaxat, ut eidem operi ex eius nomine titu[ lus in ]scribatur.
CT.6.4.13.2 In potestate censualium denomin[ at ]io n[ on ] sit, sed ante decennium legitimo senatus consulto pr[ æ ]tores designati editionem præturasque ipsas senatus arbitrio sortiantur, ita ut, si conventi iidem venire neglexerint, dimidium plus, quam quanti sumptuum necessitas postulat, vel in argento vel in ipsis pigneribus ad præfecti urbi officium destinetur: quod quidem pondus operibus publicis debebit adscribi sine ulla conmendatione atque inscriptione eius nominis, qui officia dignitatis per contumaciam detrectarit.
CT.6.4.13.3 Quod si iudices, qui præf (ecti) urbi fuerint inscriptione conventi, rem segnius exsecuntur et nequaquam aut ipsos ad urbem aut pignera destinarint, per singulos prætores ipsi iudices denas auri libras, officia vero eorum quinas dena[ s infe ]rre debebunt, ita ut exerto vigore præfecti urbi[ s nos ]træ auri pondus exactum operibus faciat manci[ pari ]․ Nec ulla protrahendi sit causa, cum in tantum præ[ fec ]turæ urbi dignitatem auctam esse velimus, ut hæc con[ de ]mnatio ob segnitiem conventionis inflicta missis [ ab ] eodem præfecto urbi officialibus debeat postulari.
CT.6.4.13.4 Quod si qui forte vicaria potestate perfuncti præturam hinc acceptam ferri student, statutum pondus argenti viribus inferre nostræ urbis adigantur, videlicet ut tantum inferant, quantum eos prætores inferre iussimus, qui editionis necessitate cessante argentum fabricarum contemplatione præbituri sunt.
subscriptio DAT․ V NON․ MAI․ [ GYF ]YRÆ TAURO ET FLORENTIO CONSS․ (361 Mai․ 3)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
