Codex Theodosianus 6.35.4
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD IULIUM VERUM VIC (AR) UM ITALIÆ.
CT.6.35.4 Palatinis nostris, qui ob spectatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quæ repræsentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorundam temeritate imponitur․ Quod facinus licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum æris speciem postulet et in tabulas ei formatæ legis huius apices imprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas illico quasi ad præsentia remedia perfugiant atque ab intentato onere liberentur.
subscriptio P (RO) P (OSITA) ID․ MART․ CRISPO II ET CONSTANTINO II CC․ CONSS. (321 Mart․ 15).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
