Codex Theodosianus 6.35.3
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD RUFINUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.6.35.3 De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis aut scriniis memoriæ epistularum libellorumque vel officio largitionum comitatensium singularumve urbium, sed et officio admissionum ad legum nostrarum privilegia volumus pertinere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad curiam vel honores vel munera municipalia devocentur․ Meritoque his iungimus largitionales urbium singularum, ne privilegio separentur quos dignitas propemodum similis copulavit, memorati namque palatinorum matriculis adtinentur, quique sub castrensi militant․ Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel prototypiæ․ Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiamsi quis ad diversas administrationes post obsequia palatina pervenerit, isdem debeat uti privilegiis, quoniam maior dignitas nulli debet præiudicium facere.
CT.6.35.3.1 Nemo igitur ex filiis prædictorum vel servis castrensi peculio conquisitis professionibus censualibus inseratur vel numero adcrescentium locove deficientium subrogetur, si non fuerit innexus voluminibus censualibus.
CT.6.35.3.2 Personalibus etiam et corporalibus muneribus liberentur, sive adhuc in palatio observant, siv optata quiete donati sunt.
CT.6.35.3.3 Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet meritis militaribus videantur esse subnixi.
subscriptio DAT․ V KAL․ MAI․ SIRMIO CONSTANTINO A․ V․ ET LICINIO C․ CONSS. (319 [immo 352] Apr․ 27).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
