Codex Theodosianus 6.35.14
inscriptio [IMP]P․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ AD ASCLEPIODOTUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.6.35.14 Qui [i]ntra nostra scrinia vel agentum in rebus vel palatinorum tam comitis largitionum quam comitis privatarum, vel ad apparitionis amplissimæ præfecturæ prætorianæ sacramenta se devoverit et quindecennii transcurso curriculo nulla fuerit a collegis conventione pulsatus, adsumpti cinguli honore lætetur nec emensa militia relictæ originis invidia quatiatur.
CT.6.35.14.1 In cohortalinorum autem militia prædicta tempora propaganda censemus, non quod maiores in ipsis rei publicæ vires sint quam in curialibus constitutæ, sed quod non isdem privilegiis inferioris sortis homines debeant honorari․ ideoque decernimus, ut, si in ea militia, ad quam transire conati sunt, viginti quinque annos sine ulla fortunæ suæ conventione peregerint et in officiis sine inquietudine et intermissione permanserint, quibus se quamvis illicite sociarunt, ipsi quoque securi sint et a prioris condicionis macula liberentur.
CT.6.35.14.2 Liberos autem curialium vel cohortalium quandoque susceptos, sive ante prærogativam et tempora expressa præsumptæ militiæ sive post decursa stipendia, originalem sequi condicionem oportet, quoniam satis est parentibus eorum vacationem a nostra clementia pro remuneratione fuisse concessam.
CT.6.35.14.3 Hæc autem lex non ad illos pertinet, qui vel curiis vel suis officiis per sententias iudicum traditi sunt, quos quidem propriam ne[ ces ]se est, cui addicti sunt, fortunam amplecti, sed ad eos, de quorum condicione in iudiciis quæstio vertitur, ut datam formam cognitores observent.
subscriptio DAT․ XV KAL․ IUN․ CONS (TANTINO) P (OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO [ CONSS .] (423 Mai․ 18).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
