Codex Theodosianus 6.30.16
inscriptio IMPP․ ARCADIUS ET HONORIUS AA․ ․ SSALÆ P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.6.30.16 Salutari definitione censui[mus] DXL et VI de off (ici) o com (itis) sacrarum largitionu[ m ], trecentos privatarum, qui tamen nullis su[ nt ] corporibus obligati; reliquos suis officiis et ordin[ ibus ] esse reddendos singulis, tamen ita matriculis reti[ nen ]dos, ut patriæ provincia pariter conscribatur, iudicibus admonendis de numero statuto, ut ceteri ad sua officia retrahantur nec posthac sub specie militiæ intra provinciam possit delitiscere qui sibi nec indultum commeatum nec publicam necessitatem docuerit esse mandatam․ Curialem suum municipes vindicent, collegiatum proprium corpus adstringat, nec iudicem suum apparitor quondam desertor evadat․ Sibi quisque, iure tamen, obnoxium exsequatur, adiutoribus quoque, qui matriculas tractant, supplicium deportationis cum amissione facultatum subeuntibus, si quemquam ultra numerum præstitutum siverint militare.
subscriptio DAT․ XI KAL․ IAN․ MED (IOLANO) THEODORO V․ C․ CONS. (399 Dec․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
