Codex Theodosianus 6.29.2
inscriptio [IM]P․ CONSTANTIUS A․ ․ IULIANUS CÆS․ AD TAURUM.
CT.6.29.2 Agentes in rebus in curis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores præceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicæ․ Sed accedunt ex officio mirandæ prudentiæ tuæ, qui parem sibi licentiam vindicent; contigit etiam, ut vicarii quoque mittant ex officiis suis huiusmodi negotiis operam præbituros․ Adimatur ergo hæc licentia facinoribus et officiis universis curarum publici cursus copia denegetur, nam solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere.
CT.6.29.2.1 Nec vero multos esse per singulas provincias iussimus, quippe sufficit duos tantummodo curas gerere et cursum publicum gubernare, ut, licet in canalibus publicis hæc necessitas explicetur, numerus tamen amplior esse non debeat.
CT.6.29.2.2 Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis citra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio, ut habens unius copiam rædæ flagitet duas, aut rædam usurpet, cui birotum vel veredum [ postu ]lare permissum est․ Quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu.
CT.6.29.2.3 Demo (ns) tretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etsi quis nob (is) iubentibus festinare memoret in obsequium necessar (ium) , nec prævaleat contumacia vel dignitas.
CT.6.29.2.4 Contin[ git ] etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animali[ bus ] minime præbitis pecunias pendere cogatur lucro ei[ us ] qui cursui præsederit, improbe vindicandas․ Ergo num (mum) vetamus exposci pro animalibus in cursu minime co (ns) titutis․ Quod si forte aliquis æstimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatu[ r ].
subscriptio DAT․ XV KAL․ MAI․ MED (IOLANO) CONSTANTIO A․ VIIII ET IULIANO C․ II CON[SS]. (357 Apr․ 17).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
