Codex Theodosianus 6.28.8
inscriptio IMPP․ THEOD (OSIUS) ET VAL (ENTINI) ANUS AA․ VALERIO MAGISTRO OFFICIORUM.
CT.6.28.8 Ex (a) gentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi æstimant, etsi sæpe eodem officio fuerint ante perfuncti.
CT.6.28.8.1 Et si qui agens in rebus post XXV annorum curricula ob adve (r) sam corporis valitudinem militiæ finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholæ prosilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii, qui ad principatus actum progressi sunt, potiuntur.
CT.6.28.8.2 Sed in salutationibus iudicum consessibusque priores eos, qui per longæ militiæ metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse præcipimus, nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerint versati, vicenarum librarum auri condemnatione proposita.
subscriptio DAT․ IIII KAL․ FEB․ CONST (ANTINO) P (OLI) THEOD (OSIO) A․ XV ET QUI FUERIT NUNTIATUS․ EODEM EXEMPLO ISIDORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O, REGINO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O ILL (YRICI) , LEONTIO P (RÆFECTO) U (RBI) , THEODOTO COM (ITI) ÆGYPTI, ABTHARTIO COM (ITI) OR (IENTIS) , CLEOPATRO P (RÆ) F (ECTO) AUG (USTA) LI, HESYCHIO PROCONS (ULI) ACHAIÆ, EUSTATHIO VICARIO ASIÆ, NECTARIO VICARIO PONTICÆ․ (435 Ian․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
