Codex Theodosianus 6.27.ult
inscriptio IMPP․ THEODOSIUS ET VAL (ENTINI) ANUS AA․ ․ ULINO MAGISTRO OFFICIORUM.
CT.6.27.23 Cuncta, quæ super agentum in rebus militia ordine loco numero statuisti, amplectimur․ Inl (ustris) igitur auctoritas tua, quæ novellæ matriculæ super statutorum numero vel ordine confirmando quæque de reliquis ordinandis huius legis sanctione decernimus, naviter servanda et custodienda cognoscat, videlicet ut statutorum numero in mille centum septuaginta quattuor nominibus adsignato, qui recenti matricula definitus esse cognoscitur, reliqui, qui extra memoratum statutorum numerum positi esse noscuntur, ita concessa potiantur militia, ut ii quoque certis locis laborum ac stipendiorum meritis collocati vacantes præeuntium gradus obsequendi ordine mereantur․ Nec tamen ii, qui plurimis [ ius ]tissimisque causis matricula videntur exclusi, mi[ litia ], quæ eis humanitatis intuitu sub huiusmodi forma indulta est, tamquam penitus spreti aut abiecti deiciantur․ Quibus beneficii loco ponendum est, quod, cum ter edicto vocati non venerint, tamen eis militare permissum est.
subscriptio DAT․ XVI KAL․ MAI․ CONST (ANTINO) P (OLI) THEODOSIO A․ XIII ET QUI FUERIT NUN[ TIATUS ]․ (430 Apr․ 16).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
