Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.27.3

DE AGENTIBUS IN REBUS.

inscriptio IMPPP․ GRA (TI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD FLORUM [MAGIS]TRUM OFFICIORUM.

CT.6.27.3 Non plures in aliquem gradum [ ho ]noris ascendant, quam quantos singuli quique an[ ni ex ] agentum in rebus schola ad finem emeriti laboris [ duc ]tant, ita dumtaxat, ut per singulos gradus binor[ um ] nobis tantum addendorum extra ordinem servet[ ur po ]testas, quorum eximius labor ut vim hanc legis exced[ a ]mus extorserit: quod quidem servandum usque ad [ cir ]citores erit․ Nam ut sterni continuo quisque possit, sin[ e ] quæstione aliqua et sine præscripto numero so[ la ] adnotatione nostra sufficiat impetrari․ In ceteris autem etiamsi adnotatio specialis extiterit, quæ tamen duorum numerum transeat, eam esse iubemus infirm[ am ], ita ut ne insequenti quidem anno habeat firmitatem, nisi insequens annus nullos numero duos, qui ex adnotatione nostra augmentum accipere debeant honoris, invenerit.

CT.6.27.3.1 Quod si post antiquam aliquis missionem veteremque militiam præpostera sacramentorum cupiditate per ambitionem ad stipendia redire temptaverit, hac proposita optione socientur, ut ultimos se militaturos noverint equitum․ quod de universis quibusque officiis specialiter cavemus, a quibus nonnulli ad agentum in rebus scholam cum propria dignitate transierint, ut scilicet hi ex quacumque militia sinantur excedere․ quod in posterum custodiendum ita ratum sit, ut periculum se et adiutor et subadiuvæ subituros esse cognoscant, si huius sanctionis nostræ normam umquam etiam insequentibus magistris desierint intimare,

subscriptio DAT․ XVI KAL․ IUL․ THESSAL (ONICA) GRATIANO V ET THEODOSIO I AA․ CONSS. (380 Iun․ 16).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑