Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.27.19

DE AGENTIBUS IN REBUS.

inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ ․ LIONI MAGISTRO OFFICIORUM

CT.6.27.19 Agentum in rebus indisc[ reta ] merita esse non sinimus nec indignos frui privileg[ iis ] laborantum․ ideoque sancimus, ut nullus ex his emend[ ica ]to suffragio ad honorem principatus audeat adspira[ re ], nisi quem ordo militiæ ac laborum testimonium ad hunc honoris gradum provexerit․ Quod si quis corpor[ is ] inbecillitate quassatus eoque modo laboris inpatien[ s ] longam militiæ seriem tolerare non patitur, is non ante dignitatem principatus honorariam mereatu[ r ], quam si XX annorum stipendia complevisse scholæ totius adtestatione docuerit․ Hos sane, qui quoquomodo per ambitionem sine ullo stipendiorum suffragio memoratam principatus adepti sunt dignitatem, post eos, qui laborum merito consecuti sunt, numerari decernimus.

subscriptio DAT․ V KAL․ DEC․ CONST (ANTINO) P (OLI) HONORIO A․ XI ET CONSTANTIO II V․ C․ CONSS․ (417 Nov․ 27).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑