Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.26.14

DE PROXIMIS, COMITIBUS DISPOSITIONUM CETERISQUE, QUI IN SACRIS SCRINIIS MILITANT

inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONORIUS AA․ ET THEODOSIUS A․ EPIFANIO P (RÆFECTO) U (RBI)

CT.6.26.14 Quamvis innumeris legibus scriniorum gloria decoretur, iubemus tamen, ut primo omnium sit eorum secura possessio ab omnibus sordidis muneribus excusata, superindictum non timeant, venalicium non petantur solumque canonicæ indictionis præstent tributum, glebalis auri solutionem nesciat labore dignitas conquisita, extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam, (eq) uorum tironumque præstationem nullus agnos (ca) t, qui honorem proximi et comitivam primi dispositionum longi temporis sudore quæsivit․ Et hæc quidem patrimoniis censuimus deferenda, quibus omnia illibata servamus, quæcumque divi genitoris nostri et cunctorum principum statuta detulerunt.

CT.6.26.14.1 Ipsis vero veniendi ad comitatum liberam licentiam perpetuamque præstamus nec in eorum personis expectari augustam præcipimus iussionem.

CT.6.26.14.2 Quod autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur, ut, etiamsi prosperioris fortunæ iudicio ad honoris ornamenta processerint, vetera tamen eis scrinii labore privilegia quæsita serventur et integrum circa eos eorumque facultates semper maneat, quod anterioris ætatis industria conquisivit.

subscriptio ET CETERA․ DAT․ ID․ OCT․ RAV (ENNA) HONORIO VII ET THEOD (OSIO) II AA․ CONSS․ (407 [412] Oct․ 15).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑