Codex Theodosianus 6.24.6
inscriptio IMPP․ ARCADIUS ET HONORIUS AA․ ADDEO COM (ITI) ET MAG (ISTRO) UTRIUSQUE MIL (ITIÆ) .
CT.6.24.6 Divale præceptum, quod supplicantibus domesticis dudum devotissimis laboriosos prætulit otiosis et abuti prohibuit temporis privilegio eos, qui sibi potius [ qu ]am rei publicæ omni militiæ suæ tempestate vi[ xi ]ssent, erga protectores quoque valere præcipimus [ a ]c volumus inconcussum æternumque durare, ut [ s ]emper renovari possit․ In (lustris) itaque auctoritas tua et [ e ]os militia solvere non morabitur, quos nihil umquam vel necessitatibus nostris vel expeditionibus bellicis profuisse constiterit et his locum priorem auctoritate huius legis decernat, quos viderit otiosis oportere præferri.
subscriptio DAT․ V NON․ OCT․ CONST (ANTINO) P (OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS. (395 Oct․ 3).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
