Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 6.24.5

DE DOMESTICIS ET PROTECTORIBUS

inscriptio IMPPP․ VALENTINIANUS, THEOD (OSIUS) ET ARCAD (IUS) AAA․ ADDEO COMITI DOMESTICORUM.

CT.6.24.5 Omnes, qui do[mes]ticorum iniuncti nomini numquam nostris ob[sequi]is inhæserunt neque certis quibusque officiis deput[ati pu]blicas exsecuti sunt iussiones, protinus matriculi[s] eximantur․ Deinde hi, qui amissam militiam nos[tro] iudicio receperunt, si quidem post unius anni sive [bi]ennii spatium loco sunt pristino restituti, in suo ordin[e] permanentes fructum beneficii non amittant․ Sin [v]ero longo post tempore ambitione atque suffragiis ut rursus sociarentur enisi sunt, ita novissimorum numero iungantur, non ut nunc sternantur extremi, se[d] ut eum unusquisque optineat locum, in quo esse eo tempore potuit ultimus, cum esset post biennium restitutus.

subscriptio DAT․ PRID․ KAL․ IAN․ CONST (ANTINO) P (OLI) THEODOSIO A․ III ET ABUNDANTIO VIRO CLARISSIMO CONSS. (393 dec․ 31 [392 ...]).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑