Codex Theodosianus 6.23.3
inscriptio IMPP․ THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA․ FLAVIANO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.6.23.3 Decurionibus et silentiariis vel his, qui post hanc militiam honoratæ quietis otio perfruuntur vel ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quæ iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius præceptione noveris esse firmata․ Illa quoque, quæ prioribus indultis omissa videntur, adicienda esse censemus, ne angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimæ præceptionis imponat auctoritas․ A sor[ di ]dis quoque muneribus, excoctione calcis et superin (di) cticiis titulis, non præiudicatura quacumque gene[r]alitate pragmatici, peculiari eos beneficio esse iu[ be ]mus alienos, permissa veniendi ad comitatum licentia præter evocatoriæ securitatem, et multa X librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri (cr) ediderint esse temnenda.
subscriptio DAT․ VIIII KAL․ APRIL․ RAV (ENNA) [Æ]TIO ET VALERIO CONSS․ (432 Mart․ 24).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
