Codex Theodosianus 6.22.ult
inscriptio IMP․ THEOD (OSIUS) A․ ET VAL (ENTINI) ANUS CÆS․ HIERIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.6.22.8 Lege avita probatum est, si quis per gradus suo ordini competentes impetratis honorariis codicillis ad summum præfecturæ pervenisset usque fastigium, non prærogativa temporis uteretur nec adversus eum, qui indeptus insignia magistratus re ipsa quod meruisset implesset, quia intervallo fuisset forte prægressus aut prævenisset ima (gi) nario eandem, quam ille actu inlustravit, apice (di) gnitatem , sibi crederet adrogandum, sed modis (o) mnibus sciret se in officiis publicis ei postferendum, qui eundem locum positus in potestate gessisset․ [ H ]oc nos quoque volumus custodiri, ne quis sibi adpetat, sive imaginarios sive inter agentes codicillos acceperit, ut ei qui egerit ratione temporis præferatur.
CT.6.22.8.1 Quin et de consistorianis comitibus hoc nobis universi placere cognoscant, ut his, qui vel absentes sunt facti vel testimonialibus tantum adepti sunt dignitatem, præcedant qui admitti intra consistorii arcanum meruerunt et actibus interesse et nostra adire responsa, præterquam si de aliquibus professionum et militiæ meritis scriniorumque sacrorum emensis sudoribus lege specialiter est statutum, quod et avi nostri sanctio promulgavit et nostra mansuetudo constituit․ Ita ut omnibus conventibus, officiis atque consessibus legem executioni tradi tua celsitudo provideat, id est ut prior sit semper ille, qui loci sui administratione perfunctus est nec umquam honor delatus ex debito ei qui ad similitudinem tribuitur comparetur․ Nemo igitur sibi arbitretur annorum adnumeratione plaudendum, quod inter eos tantummodo valere decernimus, qui se aut actibus subsecuntur aut codicillorum parili imagine fulciuntur․ Non alias adspiraturo quoquam ad consistorianorum comitum dignitatem, nisi ad eius claritudinem viam sibi ex constitutionis avitæ norma præstruxerit.
subscriptio DAT․ X KAL․ OCT․ TOPISO THEODOSIO A․ XI ET VALENTINIANO C․ CONSS. (425 Sept․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
