Codex Theodosianus 6.22.3
inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ AD MARCELLINUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.6.22.3 Cuncti, qui per suffragia præsidum aut rationalium adepti sunt dignitatem, [ a iu ]dicibus iniuncta protinus exsequi debent․ Nam si s (æpe) de palatio serenitatis nostræ ad exactiones mi (ttun) tur neque his honor, in quo sunt positi, opem præste (t uti) litate publica prævalente, tanto magis opor (tet) iussis obsequi, parere præceptis, inservire (man) datis eos, qui dignitatis fructum, antequam (me) rerentur , adepti sunt, præsertim cum et statu (m) suarum noverint civitatum et nullius exaction (is) rationem ignorent․ Illos autem ad huiusmodi o (ffi) cia minime devocari oportet, quicumque in re p (ubli) ca provinciarum adsecuti sunt debitas dignita (tes) et per administrationis seriem atque actus (in sum) mo splendore versati sunt.
subscriptio DAT․ IIII KAL․ IUL․ ACINDY (NO) ET PROCULO CONSS. (340 Iun․ 28).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
