Codex Theodosianus 6.2.13
inscriptio IMPPP․ GRAT (IA) N (US) , VAL (ENTINI) ANUS ET THEODOSIUS [AAA․ AD HYPATIUM....]
CT.6.2.13 Si quis, senatorium consecutus [nostra largitate fas]tigium vel generis felicitate so[rtitus, possessionis] alicuius professionem senatu[i crediderit occulendam,] prædium fisco noverit vindic[andum, quodcum] q (ue) subtractum publicis iure com[pendiis erit.] Quique consularitatis insignia fu[erit adsecutus, digni]tatis obeundæ atq (ue) exercendæ a[dministrationis] huius copiam non habeat, nisi prop[ria adnotatione] digesserit [ se ] senatorium nomen ag[noscere et larem] habitationemq (ue) vel sedes certas in [provincia atque oppido] collocasse nihilque amplius quam [certum professio]nis modum varias intra provi[ncias possidere, cuius] indicio palatinis scriniis qua[esito quam primum om]nis instructio facile declare[t, quibus quantisve nomini] bu (s) quove in modo perennis æ[rarii emolumenta sub]creverint․ Duorum vero fo[llium maneat cunctos] indiscreta professio, eti[am si possessiones forte] non habeant, quos digni[tas consularis vel clarior] at (que) sublimior potest[as ulla provexerit, nemine] ad insignia potest[atis admittendo, nisi professio]nem vinxerit, et [his tantum a necessitate huiusmodi] segregandis, qu[os palatinæ honore militiæ et stipe]ndiis adproba[tos debita potius quam postulata sena]torii ordinis societa[s advocaverit.]
subscriptio [DAT․ IIII ID․ IAN.] [MEROBA]UDE II ET SATURNIN[O CONSS.] (383 Ian․ 10).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
