Codex Theodosianus 6.10.4
inscriptio IMPP․ THEOD (OSIUS) A․ ET VAL (ENTINI) ANUS CÆS․ HIERIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O ORIENTIS․ POST ALIA:
CT.6.10.4 Qui ex primiceriis notariorum ad inl (ustrem) meruerint [ magis ]tri a vigiliis atque laboribus procedere summitatem, m[ ini ]me redigendi sunt in ordinem ceterorum, quo honorarios meruerint codicillos, quoniam et res ipsa, quod primum locum sint militiæ nobilis adsecuti, et publica sæpe impleta commoditas numquam otiosos fuisse testatur.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ X KAL․ OCT․ TOPISO THEODOS[ IO ] A․ XI ET VAL[ ENTINI ]ANO CÆS․ CONSS. (425 Sept․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
