Codex Theodosianus 5.7.2
inscriptio IMPP․ HON (ORIUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ THEODORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O
CT.5.7.2 Diversarum homines (provin) ciarum cuiuslibet sexus, condicionis, ætatis, quos bar (bari) ca feritas captiva necessitate transduxerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facul (tas) .
CT.5.7.2.1 Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniæ in (pen) sum est, humanitati sit præstitum, nec maneat vi (ctualis) sumptus repetitio: exceptis iis, quos barbaris vende (ntibus) emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium pr (opter) utilitatem publicam emptoribus æquum est redhibe (ri․ Ne) quando enim damni consideratio in tali necessitate (positis) negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pr (o se pretium) emptoribus restituere aut labore, obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem.
CT.5.7.2.2 Reddantur igitur sedibus prop (riis) sub moderatione, qua iussimus, quibus iure postlim (inii) etiam veterum responsis incolumia cuncta servata sunt.
CT.5.7.2.3 Si quis itaque huic præcepto fuerit conatus obsist (ere actor) , conductor procuratorque, dari se metallis cum poena (depor) tationis non ambigat; si vero possessionis dominus, re (m suam) fisco noverit vindicandam seque deportandum.
CT.5.7.2.4 Et ut f (acilis) exsecutio proveniat, Christianos proximorum loc (orum) volumus huius rei sollicitudinem gerere․ Curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri, ut emer (gen) tibus talibus causis sciant, legis nostræ auxilium def (eren) dum; ita ut noverint rectores universi decem librar (um au) ri a se et tantundem a suis apparitionibus exigendum, si p (ræcep) tum neglexerint.
subscriptio DAT․ IV․ ID․ DEC․ RAV (ENNA) HON (ORIO) VIII ET THEOD (OSIO) III․ AA․ CONSS․ (409 [408]Dec․ 10)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
