Codex Theodosianus 5.18.1
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEODOSIUS AA․ PALLADIO P (RÆFECTO) P (REATORI) O
CT.5.18.1 Si quis colonus originalis vel inquilinus ante hos triginta annos de possessione discessit, neque ad solum genitale silentii continuatione repetitus est, omnis ab ipso, vel a quo forte possidetur, calumnia penitus excludatur; quem annorum numerum futuris quoque temporibus volumus observari.
CT.5.18.1.1 Quod si quis originarius intra hos triginta annos de possessione discessit, sive per fugam lapsus, seu sponte seu sollicitatione transductus, neque de eius condicione dubitatur, eum, contradictione summota, loco, cui natus est, cum origine iubemus sine dilatione restitui.
CT.5.18.1.2 Quod si forte ipse, de cuius proprietate certatur, fatali sorte consumptus est, eius posteritatem agrorum iuri cum omni peculio atque mercedibus, velut eo superstite, qui decessit, celeri iubemus exsecutione revocari.
CT.5.18.1.3 In feminis sane observationem volumus esse diversam․ Itaque mulierum, quæ fuisse originariæ docebuntur, si ante vicesimum annum de solo, cui debebantur, abscesserint, universa repetitio cesset; earum vero, quarum intra comprehensum tempus discessio comprobatur ac de condicione nulla dubitatio est, prorsus dominis perire non sinimus, ea tamen condicione servata, ut vicaria cum agnatione partis tertiæ non negetur, quæ de colono suscepta est alieno, ita ut pro filiis quoque contrarii præbeantur.
CT.5.18.1.4 Quod si non ad alienum prædium, sed cuiuscumque liberi hominis ac sui iuris secuta consortium in urbibus vel in quibuscumque locis victura consistit, si modo intra præfinitum tempus reposcitur, eius omnem originem secundum vetera constituta conveniet revocari.
CT.5.18.1.5 Contestatas autem lites, si tamen quisquam docebitur solenniter fuisse conventus, salvas repetentibus esse decernimus.
subscriptio DAT․ VI․ KAL․ IUL. RAV (ENNA) MONAXIO ET PLINTA CONSS. (419 Iun․ 26)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
