Codex Theodosianus 5.1.8
inscriptio IMPP․ THEODOS (IUS) ET VALENT (INIANUS) AA․ AD SENATUM URB (IS) ROM (Æ) ․ POST ALIA:
CT.5.1.8 Mater, quæ habens ius liberorum defuncto filio sine liberis filiave cum eius sorore succedit, pari sortis paternæ teneatur exemplo, ut, si torum priorem secundo non mutarit amplexu, omnia filii morte delata pleno iure conquirat; si vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quæsita filio filiæve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usufructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem fratribus transmissura defuncti․ si vero filius, qui moritur, filium vel filiam derelinquit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant․ Quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censuimus.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ VII․ ID․ NOVEMB․ RAVENNÆ DD․ NN․ THEODOSIO XII․ ET VALENTINO II․ AA․ CONSS․ (426 Nov․ 7)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
